Spiritual Experiences (Buss) n. 245

Previous Number Next Number See English 

245. De spiritibus, qui pervertunt sancta, per incrustationem inepti

Hodie etiam mihi ostensum est, quomodo pessimi spiritus pervertunt sancta, quod nempe ea quae sancta sunt, applicent tanquam sua, atque ea incrustant quasi, et sic ad perceptionem hominis perducunt, sic ut qui innocentes sunt, facile possint persuaderi, quod sancta quae intimiora sunt, ab iis fluant, cum tamen sit mera "incrustatio inepti," sicut describitur in Ezechele [XIII: l0-l6]; arbitratus sum principio quod intimiorum sensatio ab iis proveniret, sed postea melius edoctus, dabatur mihi dolos eorum iis exponere per loquelam et repraesentationes, quibus irati sunt, nempe quod sic induci queat perceptio boni a malo, et veri a falso, ita quoque luteus paries [v. 10] explica batur. 1747, die 12 Nov. st. v. Putant se bonos et sanctos cum profitentes {1}, sicut draco, passim, et tamen intus habent malitiam, quam tamen {2} in eo statu ignorant. @1 J.F.I. Tafel profitentur$ @2 nisi legendum cum J.F.I. Tafel tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church