Spiritual Experiences (Buss) n. 2504

Previous Number Next Number See English 

2504. Tales homines molestiam maximam faciunt iis qui innrepublica laborant, quos contemnunt, et putant servos esse, nec iis relinquunt quicquam vitae jucundae, ut cum jucunditate functiones suas agant, respiciunt eos tanquam longe infra se, natos quasi in servitutem, et ii se natos quasi in dominatum, quare eripiunt iis omnem jucunditatem, [eos] in contemtum apud dominum {1} agunt, qui sic demum eos spectat sicut viles homines, et assentatores modo sicut dominos, quos maxime aestimat {2}, sic omne solatium servis suis eximit, quia fit similis iis, quia in societatem eos adsciscit, ob eorum assentationes; verbo omnem molestiam creant servis, reipublicae, eisque omnem vitam jucundam, solatium, (2505.) spem, adimunt, sic destruunt cives, proinde civitatem. Tales quoque apud me aliquibus diebus fuerunt, qui sibi vivere [student], non reipublicae, et mihi omnem jucunditatem vitae [erant] adimentes, sibi arrogantes omnia, quod faciebant eo modo, in altera {a}, quod modo ex curiositate audire et percipere vellent, quod legi, et cum ceperint ea, sibi arrogaverint, relinquentes porro me, sic ut cum multa molestia opus agere tenerer: ex quibus mihi manifestatum est, quales sunt qui sibi solum student, et qui sibi solum indulgent, et praeterea nihil curantes [sunt], haec in eorum praesentia scripta {3}. 1748, 3 Julius. Ii nusquam alium usum intendunt, quam pro se; h.e., usus reipublicae {4} iis nullus est, sed sui, quare sunt tales qui non ab usu seu ab amore usus ducuntur. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. dominos$ @2 ms. aestimant$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. scriptum$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. reipub:$ @a h.e. aliena vita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church