2506. Similes in vita corporis volunt jucunditatem habere, imo aliis jucunditatem vitae auferre, qui usum praestant, nec tamen volunt quicquam utile praestare; quare loqui dabatur cum iis, quales sunt, et repraesentare iis dabatur, quod similes sint insectis varii generis, quae nociva, foedaque {1} sunt, quae quoque iis ad vivum repraesentata sunt; loqui tunc dabatur, de jucunditate vitae, quod jucunditas sit vita hominis, et quod [omnia] ita creata sunt a Domino, ut usus jucunditates creent, sicut satis constare potest, a voluptate sensuum, sicut a sapore, a venere, quae quia usum secum habent, ut nempe nutriatur homo, utque procreetur, ideo additae usui jucunditates eorum, quae jucunditates auctae sunt, prorsus secundum usum, ita institutum est, at vero qui quaerunt jucunditates, absque quod fluant ex usu, seu secundum apparentia {2}, absque quod intendant usum, tunc quidem jucunditates sentiuntur, tametsi crassae, sed quia non ab usu, seu a Domino, per usum, sunt sicut foeda ista et nociva insecta, et sunt tales {3} quae perdunt societates, et tales quae perdunt eos, quia vita jucunditatibus eorum spiritualis et coelestis non inest, proinde infelices fiunt, nempe e societatibus ejiciuntur, et ita solitarii sedent, et devastantur, usque dum omne dolosum apud eos, et iniquum devastatum sit, sic ut non sint amplius sui. 1748, 3 Julius {4}. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. variis generis, qui nocivae, foedaeque$ @2 sic ms.; J.F.I. Tafel apparentiam substituit$ @3 ms. talia$ @4 in ms. Junius in Julius emendatum$