Spiritual Experiences (Buss) n. 2509

Previous Number Next Number See English 

2509. Talem quoque naturam habent in altera vita, ut ubicunque animadvertunt apud aliquos, aut in societate aliqua, (quia societates communicant una cum altera), sic in societatibus proximis, aliquid jucundum, aut felix, hoc summo studio nituntur, ut sibi arrogent, et si possent, nihil usquam jucundi, relinquentes aliis, quod ab experientia etiam scire mihi dabatur: quare dictum, si tales in societates coelestes venirent, quod omnibus et singulis cuperent eorum gaudium, et felicitatem praeripere, quare non possunt tales venire in coelum. 1748, 3 Julius {1}. @1 in ms. Junius in Julius emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church