Spiritual Experiences (Buss) n. 251

Previous Number Next Number See English 

251. Quod universa natura in communi et in partibus repraesentent {1} status rerum coelestium et spiritualium m. Quod artificialia nauci sint respectu naturalium n.

In sermone cum spiritibus et angelis eram, de iis quae in natura visibili existunt {2}, et nemo reflectit super ea, quod sint quasi imagines rerum coelestium et spiritualium, sicut quod planta vel arbor ex semine suo nascatur, et crescat, ut exempli causa, quod per corticem et librum subducatur succus, qui est vita plantae et arboris, et inde distribuatur in omnia ejus meditullia ac centra, similiter ac spiritualia se {3}. referre debeant ad coelestia, tum quod omnia et singula spectent fructum, ut finem suum, h.e., renovationem, et inde perpetuitatem vitae; similiter in omni fructu {4}., etiam iis qui circumdati sunt crustis duris, et nuclei intus latent, ibi sunt crustae, seu superficies diversae, una intra aliam, per quas succus defertur ad interiora, et intima ejus, usque dum maturuerit: repraesentant {5} ea similia in homine regenerando, crustae nempe naturalia, scientifica, rationalia, intellectualia, quae sunt spiritualia, ut sic ex communi plano, in infinitas vias diviso, ad omnia et singula in intimis sinubus se referre et distribuere possint, inde sequitur in talibus perpetuitas, quae in hominis vita correspondet aeternitati; similiter omnia et singula se habent in regno animali, corpore humano, ejus partibus minoribus et minimis. 1747, die 15 Nov. st. v. @1 sic ms; J.F.I. Tafel repraesentet substituit$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. existit$ @3 ms. spiritualia, se$ @4 ms. fructo ut apparet$ @5 in ms. repraesentat in repraesentant emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church