Spiritual Experiences (Buss) n. 2533
2533.
Ii nunc oculum meum sinistrum lacessunt, et infundunt ei interiorem quendam et acutiorem dolorem, manifeste; ex quo concludi potest, quod ii qui nunc adsunt, inter eos sunt, qui regunt cogitationes
vulgares, cum alii qui cupiditates, oculum dextrum movent, dolor oculi est interior, acutus; sic quoque concluditur, quod sint intermedii, sicut visus est intermedius inter auditum, et cogitationem.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church