2541. Loquutus etiam sum cum spiritibus, quod si homines in fide in Dominum essent, quod sic aperiri potuisset iis coelum, seu via interior versus coelum, quae clausa est, fere sicut ex Domini misericordia in me, et sic commercium foret animarum, spirituum et angelorum, cum hominibus [in] mundo, et hominum in mundo, cum animabus, spiritibus et angelis, ut scirent spiritus, quid in mundo peragitur, et homines quid in coelo; ita viverent simul, et utrinque.