2546. Similiter se res habent in mundo spirituali, cumprimis quae fidei sunt, de quibus non dubitandum, minus rejiciendum, quia non capimus causas, et quia non sunt secundum apparentiam, cum tamen veritates sunt, quia Dominus, Ipse Veritas, dixit, sicut quod Dominus sit Solus qui vivit, quod caeterae vitae, in terris et in coelis, nihili sint, et perplura ejuscemodi; haec quoque contraria sunt apparentiae, sicut saepius spiritibus dicere datum est, sed usque vera, et ideo non neganda, quia non intelligimus, et quia videmur nobis vivere ex nobis. 1748, 6 Julius.