Spiritual Experiences (Buss) n. 2552

Previous Number Next Number See English 

2552. Cum perquirerem causam, tunc in memoria revocabatur mihi somnium {1}, de avibus, et scire dabatur, quod aliquid in coelo fuerit, quaedam eorum loquela de cogitationibus, quas aves significant in mundo spirituum, de quibus sermo fuerit, nam talia accidere nequeunt in mundo spirituum, nisi per influxum a coelo, in quo nihil de avibus cogitatur, sed de meditationibus et cogitationibus, et instruebar ab iis qui in interiori spirituum mundo erant, qui communicatores {2} sunt, quod sermo in coelo in quadam societate fuerit, de influxu cogitationum hominis, quae penetrant usque in coelum, num ab hominis cogitatione influant in coelum, cum tamen hoc contra ordinem foret, (2553.) quod cogitationes hominis influere possent in coelum angelorum, sed coelum in cogitationes, et quia apparuerat iis quandoque quod cogitationes meae quasi influxerint in coelum, ideo quidem ex apparentia concludentes, quod tale existat, ideo quia in falsitate erant, non potuerunt esse in societate angelorum, sed ex societate sua, quasi ejecti {2}, (non ab angelis sed a semet, talis est dejectio eorum, falsitas se dejicit ipsam, nam nullus angelus alterum ejicit); cum {3} itaque ita ejecti sunt, ob falsitatem influxus cogitationum hominis, inde spiritus correspondentes, quibus eadem repraesentata sunt ut aves, decidebant tali vi et violentia, ut viderentur sibi cervices et crania fracturi. @1 ms. somnus (cf. autem indicem ad Avis, Coelum, Repraesentatio, et Somnium)$ @2 imperfectum in ms.$ @3 ms. ejicit: cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church