2566. Cum inquisitum, cur tanta multitudo insanorum spirituum ibi sit, responsum percepi, quod humanum genus hodie non spectet alium usum, proinde non alium finem, quam semet, modo acquirit et corradit pecunias, argentum et aurum, solum ut ditescat, et quidem suae vitae causa, nusquam propter amicos et socios, minus propter usum rei communis; tum quod honores quaerant, nusquam propter alium usum, quam ut magni fiant, et sui honoris causa, non propter usum aliorum, minus propter bonum commune: similiter qui ex scientiis sapere student, nusquam ob alium (2567.) usum, quam propter semet, ut magni fiant, et appareant mundo, et ditescant; quare in ea sphaera, quae vocari potest sphaera intentionum, estque interior mundi spirituum, tanta insania, ut paene insaniis plenus sit, sic iniquitas eorum, qui vocantur Christiani, consummata {1} [cf. Matth. XXIV: 12], quare nunc ad alios regnum Domini vertitur, sicut praedictum est [Matth. XXI: 43], alioquin periret mundus: nam ex isto mundo spirituum noscitur, quale humanum genus est, et quam perversum, non ita ex mundo spirituum exteriori, et animabus. @1 ms. consumata$