2608. Sicut etiam, quod loquantur omnes mea vernacula, et quod scire sibi videantur omnia ea, quae in memoria mea sunt, putantes quod ex semet, quod iis quoque aliquoties dixi, nam est fallacia sensus quod ita putent, usque tamen iis videtur, quod ii sciant linguam meam ex semet, et quae in memoria mea, quod a semet suamet memoria, inde quomodo ludit homines et spiritus fallacia sensus aut apparentia, inde quoque constare potest.