Spiritual Experiences (Buss) n. 266

Previous Number Next Number See English 

266. Quod sit societas spirituum, quorum quidam in hominis capite sunt, et quidam extra, quae correspondent

Aliquoties observavi, quum spiritus quidam foris essent, mecum quoque loquentes, quumque tenerent me captivum, sic ut ab iis non potui solvi, quod aliquoties mihi factum, tunc simul haberent suos auxiliares spiritus vel turmas etiam in capite, sive intra sive extra cerebrum; quod observare mihi concessum est per manifestam experientiam nam quando dejecti sunt ii qui foris erant, cum quibus loquebar, tunc ii qui in capite effluebant, et quidem per speciem soni cujusdam exeuntis, et expulsionis per aurem {1}, quodque plures essent inde constitit, quod quandoque 10. 20, plures paucioresque eo modo, ab iis qui extra erant, et cum quibus in societate {2} quasi coagulati, quasi extraherentur, exinde concludi quoque potest, quomodo homo tenetur vinctus a turba mala spirituum, et quod tam intus in homine quam extus sint, inde excludunt operationem angelorum, quorum tamen operatio insinuatur mirabiliter sicut actio intimior in actione, et sic datur homini intelligere quid verum et bonum, sed difficulter. 1747, die 24 Nov. st. v. @1 in ms. in aure erronee in per aure emendatum$ @2 ms. societe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church