Spiritual Experiences (Buss) n. 2665

Previous Number Next Number See English 

2665. Quod nulli magis cupiant possidere corpus hominis, et redire in corpus, proinde in mundum, quam adulteri et crudeles

Quidam ad me venit, et dixit, quod cupiat redire in mundum, et sic amabat esse mecum, nam prius prorsus occupabant corpus meum, sic ut videbantur sibi esse meum corpus, quasi ab iis obsessus, tametsi ita sanus essem, ut alioquin, quia Dominus me tutatus est; cum ei dicerem, quod hoc contra institutum ordinem esset, qui talis est, ut homo dum ad senectutem vergit, tunc corpus ex se marcescit, et sicut putamen seminis dissolvitur, sic ut cupiat dissolvi a corpore--ita {1} institutum est, ut sic pergant ad interiora, sic in alteram vitam-- {2} is nolebat id audire, dicens quod juvenis mortuus, et redire vellet in mundum, cumque attenderem, observavi quod duceretur is ab iis qui adulteri sunt et crudeles, et in iis jucunditatem vitae quaerunt, ii nihil cupiunt magis quam obsidere hominum corpora, et sic per hominem vivere in mundo; sed a Domino tenentur in inferiorum terra, nec permittitur iis licentia ita occupandi hominem; quare nisi Dominus custodiret hominem, obsiderentur singuli a talibus, nam immensa talium turba est. 1748, 22 Julius. @1 ms. corpore, ita$ @2 ms. vitam; sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church