Spiritual Experiences (Buss) n. 2667

Previous Number Next Number See English 

2667. Qui provinciam auriculae seu auris externae constituunt

Erat spiritus, qui loquebatur mecum, ad auriculam sinistram, sic ut externae parti auriculae quasi adhaereret, posteriori ejus parti, ubi musculi elevatores auriculae, et is mihi dicebat, manifeste ab aliis ductus ad dicendum ita, quod is nihil attenderet ad ea quae loquuntur, sic ut non reflectat super malum aut bonum, vix percipiat, quid dicant, modo hauriat auribus, absque attentione quid est, et quod nihil curet num malum vel bonum, seu {1} quid sibi contingat; et cum loquebatur, passim sonus ejus quasi egurgitabatur, sicut alioquin quoque audivi, eructavit, cum manifesta quasi egurgitatione soni, passim, sed non jugiter, et dixit quoque quod ita loquatur, nec sciat quare id; dictum mihi quod ii qui tales sint, ut non attendant, seu perparum ad sensum rei, modo audiant, nec quicquam curent, quid sibi contingant, quod ii tales sint, et partem auriculae sinistrae externam, seu eius provinciam constituant. 1748, 22 Julius. @1 ms. sed (vide mox infra; vel in indice ad Auris, Loqui, Reflectere)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church