2678. De iis qui vivunt ecure, absque quod timeant quemque Deum, sed eum timent et adorant, qui iis facit bonum naturale
Sunt plures in altera vita tales, et habitant circa plantam pedis sinistri, regionem tenentes plantae pedis sinistri, cum quibus loquutus sum, et quos sensi, connitentes tunc sursum ex semet a planta per pedem, eorum connisum quoque sensi, et eorum ex connisu ascensum, usque ad genua, sed usque relabuntur in locum seu in regionem suam; ii agunt quasi volumen maris, et qui mecum loquuti, non mali apparebant, nam cum orationem Dominicam supplicavi, etiam ii sequuti sunt cogitationes, ad Dominum: sed dictum, quod tales sint, ut adorent eos qui iis benefaciunt, (2679.) ita non curantes, quinam pro Deo agnoscitur; quod etiam ex alia experientia scire mihi datum est, cum nempe aeternum repraesentabatur ut abyssus sine fundo, tunc fuerunt qui cum in fundum spectarent, in talem timorem maximum acti sunt qui vocatur (hissna {a}); ii tunc dicebant, quod tales phantasias non curent, sed cum iis quoque sisteretur, maximo timore tali sunt perciti. Cum altera vice supplicavi orationem Domini, percipere dabatur, quod ii ardentiores fuerint, quam alii. @a = horror praecipitii vel acrophobia (vox suecica)$