2681. De Sphaera eorum, qui alios aestimant pro nihilo
Quidam, qui in vita, quia magnus, et prae caeteris sapiens sibi visus, cum sublatus a planta pedes, ubi fuit, in sphaeram super caput prope caput, et circum anteriora versus spiritus {1} plures, is quia in vita talis fuit, cum ejus associatis, ut pro nihilo aestimaverit alios, sed semet majorem et sapientiorem omnibus mortalibus, et quia adoratus pro tali, ab iis qui subter se, traxit naturalem eam indolem, unde sphaera; sphaerae effectus erat, quod primum circumflecteretur sicut velum album in atmosphaera, mox erat iis quasi nimbus crassus, quasi mare nimbosum, quod obvelabat eos, et clamantes dicebant, quod immergantur, nec potuerunt eniti, sed nimbus obvelabat {2} eos: postea dicebant, quod in tali molestia sint, ut vivere nequirent, scientes quod ab eo talis sphaera, quae talem effectum haberet, exhalaret; sic causatus est molestiam gravem iis, qui in licentia vellent vivere; tales etiam sunt in vita communi, nisi sint reges, cum quibus non familiaritas, sed adoratio; loquutus quoque est cum iis, instructiva vitae cum tali gravitate; quod fuerit Salomo, mihi dictum. 1748, 25 Julius. @1 ms. versus, spiritus$ @2 ms. obvelebat$