2684. Ii qui plantae pedis regionem tenent, quia alios contemnunt prae se, tametsi non mali sunt, ideo ii continuo videntur sibi velle emergere, tam per pedem in femur, quam etiam supra caput, ut et ad latera, sed quia tales sunt, ut alios prae se contemnunt in quodam {1} genere obesitatis, sphaeram talem habent, quae circumfundit eos, sicut quoddam crassum tegumentum, circumcirca, sic ut nequaquam possunt ultra eniti, tametsi laborant cum nisu {2}. Haec sphaera est, quae diffusa in spiritus instar nimbi [2681], cum data iis copia fuit assuugendi seu enitendi, quare est renisus quidam spontaneus quasi a parte aliorum spirituum, qui apparet circum eos, instar talis crassamenti, quod discernit eorum sphaeram ab aliorum sphaeris. @1 ms. quode$ @2 ms. nisi$