2686. Quod spiritus qui ejusdem generis, et speciei sunt, induci queant credere, quod iidem sint, tametsi non sunt
Aliquoties experientia mihi ostensum, quod inducti sint spiritus credere, quod ii personae essent, de quibus aliquam cognitionem vitae et morum habere potui, et ex ea cognitione inducebant alios spiritus credere quod iidem essent; similiter loquuti sunt, ac illi, similes animos {1} et similia multa habuerunt, sic ut ex cognitione apud me, non aliter credere potuerint ii, quam quod iidem personae essent, tametsi viverent illi quos se credere inducebantur, imo tam similiter personam eorum agebant, ut respective ad cognitionem ejus apud me, nihil differrent {2}, sunt enim imagines eorum, quia similis generis et speciei, quoad imaginem ejus in idea hominis; tales apud me fuerunt, et loquuti mecum, et voluerunt mihi persuadere, quia persuasi erant ii, quod essent ii eaedem personae, sed quia didici, quod ita effingi aliae personae tali similitudine [soleant], non inductus sum ad credendum. @1 J.F.I. Tafel animas$ @2 ms. different$