2688. Qui in fide in Dominum, ita in Domino, vivit, quod violari a malis, nequaquam possit, quia in ordine naturalium, spiritualium, et coelestium
Ex idea spirituali communi videre datur, quod, qui in ordine vivit, nequaquam violari possit, a malo; nam universum coelum in ordine a Domino Solo tenetur, quia Ipse Solus est ordo; ordo est coelestium, inde spiritualium, et inde naturalium, in quo ordine tenetur universum coelum a Domino, quod nisi teneretur in ordine a Domino Solo, periret universum, nam ab Ipso trahunt omnia et singula sua principia, ordo spiritualium et coelestium est fides, et quae sunt fidei in Dominum; naturalia sunt quasi vasa, instrumenta, et organica, et veritates naturales, quae concernunt usus et fines naturales, sunt talia vasa, quibus spiritualia, et his coelestia, insinuantur, nemine sciente et cognoscente, quando et quomodo, a Solo Domino; non ab angelico coelo, nam Dominus, est omne in omnibus boni et veri. 1748, 26 Julius.