Spiritual Experiences (Buss) n. 2703

Previous Number Next Number See English 

2703. Ut homo aut spiritus sit in sphaera angelica, ac coelesti, in persuasione oportet esse de Domino

Notum est, quod scientia praecedere debeat, sed scientia nihil facit, tum quod intellectuale, quod est primum persuasionis, dein persuasio inde, quae modo est intellectualis, tum persuasio interior [vide 2671b]; nisi homo in persuasione interiori est rerum quae sunt fidei in Dominum, non potest esse in sphaera angelica ac coelesti, nam repugnantiae sunt, quae repugnantiae eum expellunt, imo angunt, hoc idea spirituali videre dabatur. 1748, 29 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church