Spiritual Experiences (Buss) n. 2708

Previous Number Next Number See English 

2708. {1} Quare eorum poena in altera vita est gravissima, nam in societates admitti nequeunt; poena eorum mihi quoque visa est, quod videantur sibi equo insidere furioso, qui eos projicit sursum, sic ut ex equo dejiciantur {2} cum discriminibus vitae; et postea sistuntur sub equo, obvelati, ex qua causa, quod obvelati sistantur, nondum scio, et sub equi istius ventre stent, et equus desuper, et similiter furiosus, eos interimere conari iis videatur {3}; tunc subire sibi videntur per partem inferiorem ventris, equi, in ventrem ejus, et tunc (2709.) subito {4} iis apparet, quasi in faeminae meretricis ventrem, quae faemina illico mutari iis videtur in magnum draconem seu serpentem, quales gentilium quidam adorant, et ibi manet [talis] obvelatus cum cruciatu, nam sibi obvelatus videtur, et sic videtur esse absque respiratione, et sic devastantur; quae poena multoties recurrit, et mihi dictum in plures annos, si non centenos aut millenos annos, [usque] dum ibi talium cupiditatum amplius non reminiscantur, et [tantum] ne quidem sui, quantum vitae in talibus habuerint. @1 2707 deest$ @2 ms. dejiciantur$ @3 ms. sibi videantur$ @4 ms. sibito$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church