Spiritual Experiences (Buss) n. 273

Previous Number Next Number See English 

273. Continuatione de iis qui elevati sunt ex lignariis in loco frigido

Cum iis qui elevati sunt e loco frigido, postea loquutus sum, plures etiam postea, elevati sunt, ac ut dicunt in lucem, sunt enim ii qui in operibus posuerunt justitiam, ac tribuerunt iis efficaciam salvationis; quod Dei Messiae justitiam seu meritum attinet, spectarunt modo ut quoddam exemplum, quod sequerentur, non quod Ipse Solus pro omnibus justitia factus; postquam elevati sunt, in superiorem quandam mansionem venerunt, ac ibi instructi de causa quod in loco isto frigido inque labore continuo tenerentur, ac ibi sibi videbantur indui amiculis candidis, ita enim sibi videbantur, quia eorum vitae imaginativae, ex comparata indole, ita consequuntur, praeter alia, in quibus etiam instructi sunt, [de quibus] arripuerunt doctrinam. quamvis usque inhaeret aliquid in principio a phantasia priori, quam exuere velle se libentissime dicunt desiderare. Haec in praesentia eorum scripta sunt. 1747, die 29 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church