2733. Sed talis conclusio nihil valet, homini a Domino datur, quasi activus sit, et quasi ex se possit, sic ut quandoque non sciat aliter, quam quod ex semet, quare debet homo non in eam opinionem labi, cum in ea opinione est, tunc nihil agit, et nullus effectus ei imputari potest, proinde non reformari; sed vires, quas accipit a Domino, et tunc cum Dominus ita operatur in eo, intendere debet a se, sed credere usque, dum cogitat de iis, quod vires non ejus sint, sed Domini; hoc quoque est pars fidei. 1748, 4 Aug {1}. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. Julius$