Spiritual Experiences (Buss) n. 2736

Previous Number Next Number See English 

2736. Quod scientiae nihil contribuant ad salutem, sed potius confundant et distorquent {1} ideas

Cum spiritibus loquutus de eo, quod scientiae nihil contribuant ad salutem, [cum] modo cognitiones veritatum sint, ex Verbo Domini, et quod per comparationem ita se habeat, sicut cognitio corporis humani, quoad anatomica, sanguinem et omnium reliquorum constitutionem, nihil facit ad sanitatis conservationem, sic qui nihil ex iis intelligit, usque tam sanus vivit, ac qui in omni sua vita iis studiis invigilavit, similiter sanitas intellectualis, quae {2} multo major potest esse iis, qui nihil sciunt de intellectu et ejus facultatibus, quam qui studuit iis in omni vita, qui hypothesibus confunditur, et scholasticis. 1748, 4 Aug. @1 ms. confundant, distorquent$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church