275. Quod etiam in interiori coelo sint mansiones pro iis, qui in specie paradisi terrestris vivere se autumant {1}.
Perductus etiam sum ad unam mansionem, quae in interiori coelo quoque est, quae beatorum dici potest, nam fruuntur vita imaginationis beata et jucunda, eo quod se quasi videant in paradiso esse, et ibi frui delitiis quasi paradisi terrestris, cum multa varietate laetitiae {2], aliquem speciem eorum horti, non ita in propinquo, mihi concedebatur spectare. 1747, die 29 Nov. @1 ms. autumunt$ @2 ms. laetititiae$