Spiritual Experiences (Buss) n. 2751

Previous Number Next Number See English 

2751. De homine seu humanis corporeis, [quod] sint {1} ultima ordinis

Loquutus sum cum spiritibus de corporeis {2}, seu materialibus hominis, quod sint ultima ordinis, quod ordo ab intimis ad ultima se extendat {3}, et quod ultima sint in hominis mente naturali, quae formatur a sensibus corporis, unde memoria objectorum, quae sunt ideae materiales: sic quod ordo non completus sit nisi in ultimis, quae sunt vasa extima interiorum omnium successive, quae a Domino insinuantur. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. corporeis, sint$ @2 ms. corpores$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. extendant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church