2773. Mihi narratum, quod domicilium eorum sub planta pedis dextri sint modo sordida, ubi nihil nisi quisquiliae et sordes sunt, in quibus tandem vivunt; varietates eorum vitae sunt perplures, portantes sordes excrementitias, et plura alia, nam ea sunt, quae correspondent vitae tali in mundo. 1748, 9 Aug. Talia respondent vitae delicatae in mundo, conjunctae cum astu interiori, spectante solum se et mundum; ibi degunt plures ex celebratissimis et qui et quae prae aliis aestimatissimae fuerunt; est ibi foetor sordium diversarum, secundum vitae genera et species.