Spiritual Experiences (Buss) n. 2779

Previous Number Next Number See English 

2779. Eos quaerere quoque datum est, si aliquem vidissent in altera vita, qui admonuisset eos, ex pia misericordia, quod talis frequentatio templi et sacrae coenae, absque meditatione pia, [nihili esset;] {1} si quis eos admonuisset, quid tunc sentirent corde suo? ex corde respondebant {2}, quod tales rejicerent sicut simplices, et melancholicos, quos contemnerent, et vix sufferrent amplius; putantes quod insani essent. 1748, 10 Aug. @1 hoc secundum indicem ad Pietas$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. respondebat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church