Spiritual Experiences (Buss) n. 2787

Previous Number Next Number See English 

2787. Quod persuasiones in altera vita difficillime possint exstirpari, et quidem secundum persuasionis radicem profundiorem et latiorem

Ab experientia quoque discere datum est, quod falsitates, quaecunque sunt, altius impressae, imo dirae contra omnem legem Divinam, humanam et naturalem, in altera vita vix possint exstirpari, quia altius radicem egerunt, ac totum imbuerint, quoad id: obvenit dirum quoddam, quod spiritus quidam fecit, et in quo sibi persuasit prorsus, quod hoc esset familiare omnibus, quare cum in talem cogitationem ventum, ejus persuasio illico se diffundebat tam late, ut vix ullus esset, qui circum me, qui non putaret, quod magni facinoris reus esset {a}, inveniebatur spiritus, et dixit, quod putaverit id familiare fuisse multis, et nihil mali inesse, quare in persuasione ea fuit: de eodem spiritu narrabatur quoque, quod alioquin modestus sit, nec cuiquam malum inferat, sed in hujus magni facinoris persuasione, est {1} quasi {b} qui insani sunt, in vita corporis, qui eo insaniae genere llborant, quod se non persuaderi patiantur [cum] in certis falsitatibus, etiam diris. 1748, 11 Aug. @1 sic ms.; J.F.I. Tafel sunt substituit$ @a h.e. se...reum esse$ @b = sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church