2792. Si Dominus non conservaret animas et spiritus ab eo, quod evulgentur eorum falsitates impressae, et dira facinora, in altera vita, nusquam potuissent esse in aliqua societate, minus inter eos qui probi sunt: nam hic [2787] quoque inter probos spiritus dicitur fuisse, quia in aliis potest sanae rationis esse.