2795. Quales veritates apparent iis, qui in falsitate sunt
Dicere dabatur mihi, quod veritates appareant iis qui in falsitate sunt, sicut falsitates, cum persuasi sunt quod falsitas eorum sit veritas, quod illico ostensum per vivam experientiam, et quidem per ideam communem veritatum, quae idea communis apparebat ei, qui in {1} falsa idea erat, quam veram putabat, sicut merae falsitates, et praeterea per ideam spiritualem mihi ostensum, quod veritates in sphaeram talium nequaquam intrare possunt; sed putantur partim ut merae falsitates, vel ut merae hypotheses. 1748, 11 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. in in$