2800. Sed usque spiritus dicati sunt cuicunque parti organorum loquelae, ut alibi videas [1358, 967], tam linguae, quam tracheae et pulmoni, sed per eorum conatus id fit, sicut omne naturale, quod in ordine est; sed ii spiritus non id sciunt. 1748, 12 Aug.