Spiritual Experiences (Buss) n. 2811

Previous Number Next Number See English 

2811. De generibus furtorum quorundam {1}, quae in altera vita manifestantur

Sunt furta clandestina, et quidem animorum hominis, ut mille modis capere conentur et se insinuare in animos hominum {2}, et quidem furto quodam, nempe prorsus induendo id quod alteri jucundum et charum, sic ut sistat se in eadem quasi persona, et cum in vita corporis actualitate sibi comparaverint tale genus furti, cujus genera et species sunt, tunc determinatur [genus] apud quemvis secundum ejus acquisitam actualitate naturam: quidam [tale faciunt] modo fere ob nullum finem, quam propter se, sui quietem, jucunditatem, laudem, utque praeripiant aliis, sed hi non sunt nocivi, at alii simile affectant, et solertius faciunt, et tandem ex natura acquisita, ob fines, qui diversi sunt, sicut diripiendi aliorum bona et honores, quocunque modo, tales sunt pessimi; dantur genera et species intermediae, tam genera et species captandi animos aliorum, quam genera et species finium, propter quos affectant; tum genera et species modorum quomodo id student, et quomodo id manifestum est in oculis hominis, vel ab iis occultum. Haec mihi ad vivam {3} experientiam per binos spiritus in vita notos, ostensa sunt. 1748, 14 Aug. Etiam sunt qui capiunt animos, usque ut induant personas adulterii causa, sunt fures adulteri, hoc unum quoque genus, quoad fines, qui [finis] est adulterium. @1 ms. quorundam$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. homines$ @3 ms. viam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church