2815. Tales in vita nihil percipiunt quod spirituale est, et quod spectat ad vitam post mortem, sive audiunt, sive scribunt, sive loquuntur talia, usque apud eos nullum effectum habent, quia non datur iis reflexio super talia, nam inhaerent solum mundanis et corporeis, quibus inescati sunt.