Spiritual Experiences (Buss) n. 2821

Previous Number Next Number See English 

2821. De somnio quodam, et visione dum evigilatus

In somnio apparebat mihi pater meus in vita corporis, et in somnio loquebar, quod filius non agnoscere debeat patrem suum pro patre, postquam is sui juris factus; quando ab eo educatur, sic in domo ejus est, tunc agnoscendus pro patre, quia loco Domini est, nec novit tunc filius quid aget, nisi ex informatione et manuductione patris, at dum ab ejus domo exit, et fit sui juris, ut semet possit ex sua mente manuducere {1}, et scire quid faciet {2}, tunc Pater ejus est Dominus; haec loquutus in somnio, et evigilatus, et videbatur tunc descendere versus me volumen longum rotundum, quod a coelo perrexit longitudine, conformatum a baculis longis circiter se in circuuferentia secundum longitudinem, colligatis per pulcherrrimas texturas coloratas varie, colores (2822.) candidi coerulei erant, quibus intertextum, earum pulchritudo {3} non describi, nec delineari potest, nam talia sunt ea quae coeli, quae reppaesentantur, ut non possint describi nec delineari, et mihi dicebatur, quod angeli talia dona accipiant, cum placent Domino: mihi perceptum quod talia ab intimiori coelo ad angelos interioris coeli demittantur, et quod tales sint repraesentationes in coelo, quae intelliguntur, nam nihil quicquam in tali fascia coelesti est, quod non aliquid significat, sic simul percipiunt, sicut dum delineatum coram oculis, quid significant, ita innumera uno oculi ictu, quae verbis enuntiari nusquam possunt. 1748, 14 Aug. @1 ms. manudicere$ @2 J.F.I. Tafel faciat$ @3 ms. quo intertextum earum, pulchritudo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church