Spiritual Experiences (Buss) n. 2826

Previous Number Next Number See English 

2826. Erat loquela in coelo de inferno, et variis ibi poenis et vastationibus, et erat qui putabat pro certo, quod poenae infernales in aeternum duraturae, et quod nusquam earum {1} finis dari queat, minus redemtio ab inferno, a Domino; cui tamen ostensum est, quod nusquam aliqua poena dari queat, nisi ob finem, in altera vita, adhuc minime cogitari potest, quod poena aliqua detur absque fine, nempe ut per poenam et cruciatus temperetur ut interesse possit societati cuidam bonae. In Domino nihil datur nisi finis ad bonum, Ipsum Divinum et Divina sapientia est finis boni seu ad bonum, quare contra Divinam Sapientiam seu contra Divinum foret, ut cruciaretur anima in aeternum absque fine boni, quod explicatum per regulam notam in mundo, (2827.) summa justitia, foret injustitia; meruit hoc homo, et talis est homo, quare praedicatur aeternum, sed intercessio Domini, seu redemtio Domini intervenit, et animam ab inferno liberat, seu eximit; nam si in aeternum, nullus homo est, qui non aeternae damnationi est obnoxius, quia in nullo [non] nihil nisi merum malum, sic unusquisque damnatus, sed a Domino eximitur; spiritus is a stagno hoc nigro exemtus apud me est, et percipio quod aliquid falsum inhaeret, a quo tamen liberatur mediis, Divinis, nam societates coeli a Domino habent, quod nullum velint amittere, nam ii nullum rejiciunt, sed is semet rejicit, et ejus phantasia sic se habet. 1748, 14 Aug. @1 ms. eorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church