Spiritual Experiences (Buss) n. 2828

Previous Number Next Number See English 

2828. Quod ipsissima vita non sit hominis, sed Domini, subtilis propositio a quibusdam sive angelis sive spiritibus

Cum evigilatus, ut solitum, cum spiritibus in loquela eram, et tunc quibusdam {1}, qui cogitarent, quod vita hominis, spiritus et angeli sit Solius Domini, et quod ii sint modo recipientia vitae; et quod solum putemus vivere, quod hoc a Domino detur ita putare, et quod inde attribuamus nobis vitam, [quod] sit fallacia, putamus enim esse nostrum, quod non est nostrum, imo putamus esse oculi videre, et auris audire, cum tamen non est oculi et auris, sed modo sunt organa recipientia visus et auditus, sicut etiam putamus manus et pedes se movere a semet, cum tamen non est manus et pedis, sed est spiritus, qui intus agit, quod cuivis notissimum esse potest, si non fallacia abducitur; propositio erat talis, quae insinuata cum persuasione: quod homo, spiritus, angelus, non putare potest, quod suum sit, et sic ei appropriari, sicut apparet, nisi sit quoque vita in recipiente, qui hoc potest percipere et sentire, hoc aliquantum durabat cum persuasione, quod ita quoque appareat, sed tenebar in persuasione, (2829.) quod illud veritas, quod vita sit Solius Domini, et quia in persuasione tenebatur {a}, quae communicata mihi, non potui extricari, sed tametsi non possem extricari in statu isto, usque in persuasione tenebar, quod ideo a veritate non recedendum, sicut si quis recederet a veritate manifesta, quae coram oculis, quia non novit causas, seu ratiocinia ex causis; sed informati sunt, quod vita animae humanae, nempe intimae mentis, et intimioris ejus, non sit hominis, sed sit Domini, quae mentes sunt, quae recipiunt vitam, et per quas communicatur perceptio et sensatio menti naturali, et corpori, et quia homo et spiritus in naturali suo vivit, et in corporeo, putat vitam esse suam, quae Domini, non aliter ac putat quod visus et auditus, et tactus sit oculi, auris, et corporis, plura non opus est adducere; nam sic sisteretur connexio intimorum cum intimioribus, et intimiorum cum interioribus {2}, et sic cum exterioribus, etiam in corporis organis, in quibus suo modo, exteriora dependent ab intimioribus et intimis per purissima quae continuantur ab intimioribus et intimis. 1748, 15 Aug. @1 ms. quidam$ @2 ms. interiobus$ @a h.e. continebatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church