283. Quod in mansionem pervenerim, ubi calor occupabat pedes et lumbos
Dum ex misericordia Dei Messiae perducerer per aliquas mansiones interioris coeli, etiam perductus sum per mansionem, ubi tunc calor occupabat pedes et lumbos, ac tunc mihi dicebatur, quod ibi essent illae, quae vita voluptatis fruitae sunt, sed usque desideraverint infantes,unum etiam gestare aliqua mihi visa est, ita diversa est mansio haec ab ea, in qua erant quae nullo desiderio infantum fuerunt, ubi nullum calorem sentivi {1}; inde [quisque] concludere potest, quod in iis, tametsi indulserint voluptatibus, usque non exstinxerint naturale desiderium amoris, quod est procreationis sobolis. @1 = sensi$