2832. Qui autem in ea falsitate sunt, quod vivat homo ex semet, feruntur antrorsum in lineam parum obliquam in longum antrorsus, versus Gehennam, ubi apparet flammeum quoddam, sicut mihi quoque ostensum est nunc, quod phantasia eos illuc detulerit, et cum ferrent semet in longitudinem oblique antrorsum, ajebant, quod ad fines universi ferantur. 1748, 15 Aug.