2835. Quod distinctae facultates, seu vitae sint, una intra alteram
Ostensum mihi e coelo quod distinctae facultates vitae sint, una intra alteram, extima est corporis et eorum quae corporis sunt; quod facultas haec extima distincta et in se separata sit {1} ab interiore, constat ex vita hominis, corpore separato, quare spiritus ejus vivit, mortuo corpore, quod fieri nequicquam potuit, nisi distincta esset, nam separabilis, et separatur; sed spiritus est quasi novum continens facultatum interiorum, sicut manifeste novi, quod spiritus sint qui in interiori sphaera, quae est facultas spirituum interior: et quod exterior possit exui {2}, et [ii] sic venire in interiorem, et ab interiori redire in exteriorem, quod multa satis experientia mihi constat: quod interior adhuc facultas sit, constat ex (2836.) angelis, qui in facultate adhuc interiori {3} sunt, tum quod intimior quoque detur, et intima, hae facultates in homine apparent sicut una, et ab ignotis tribuuntur soli corpori, et [putatur] quod inter se distinctae non sint, proinde non separabiles, cum tamen fateri possum, quod sciam ex multiplici experientia quod ita sit, et quod vita exteriorum sit {4} ordine interiorum, et vita interiorum sit intimiorum {5}, [et vita intimiorum sit intimorum,] et quod vita horum sit Solius Domini: ita putat homo quod vivat ex se, sicut putat ejus interior spiritus, quod vivat in corpore. 1748, 16 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sint$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. exuit$ @3 ms. intriori$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. sint$ @5 in ms. intimorum in intimiorum emendatum$