Spiritual Experiences (Buss) n. 2845

Previous Number Next Number See English 

2845. Quod animae post mortem et spiritus videant omnes cogitationes hominis, et quid cogitavit, ejus intentiones, et non sciant usque aliter ac sint homines

Animae et spiritus in eo statu sunt, ut cogitationes interiores hominis, et plura simul quae in cogitatis et ideis sint, possint percipere et videre, in eam facultatem veniunt, ut primum corpore exuti in alteram vitam veniunt, imo talis est status eorum, ut si in tali idea, dum erant in corpore, fuissent pauco tempore, in insanias redigerentur, hoc nesciunt spiritus quod in tali statu sint, putant se non aliter esse ac in suomet statu cum cogitant in corpore; quare dicere dabatur cuidam spiritui, qui judex tempore vitae suae fuerat, si homines ita potuissent scire cogitata, ac is mea, cum omnibus quae adjuncta sunt, non opus habuissent ulla inquisitione, processu inquisitorio, et contentionibus, num ita sit vel non sit, nam plura videre possunt, quam homo; cum reflectebat super hoc, tunc scire potuit, quod in statu perfectiori esset quam cum esset homo; nam quisque statum suum in quo est, et qui familiaris ei, ignorat, vix reflectit super eum, ita spiritus, ita homines. 1748, 17 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church