2858. Tales non sunt sicut ii, qui natura dolosi sunt [2848-49], et qui in eo prudentiam ponunt, nam cum ii adsunt, statim cognoscitur, tam ex eo, quod in aures et tacite loqui velint, quam quod tali sono loquelae sunt, ut illico percipiatur, tum emanat eorum cogitatio ad primum sonum loquelae, quae cogitatio percipitur manifeste in altera vita, tales dolosi non tale infernum nanciscuntur, sed aliud; sed qui tales sunt, ut non percipi queat, quam amicum nec ex sono, nec ex loquela, et usque recondunt animum nocendi et perdendi, de iis dictum est.