Spiritual Experiences (Buss) n. 2860

Previous Number Next Number See English 

2860. Quod induci possint spiritus, qui repraesentant personam aliam, ut {1} spiritus ut et qui notus spiritui fuit, non aliter scire possit, quam quod idem esset

Multoties hoc mihi ostensum est, quod spiritus mecum loquuti non noverint aliter ac ii fuerint homines, de quibus cogitatum, et alii spiritus nec aliter noverint, sicut heri et hodie aliquis mihi in vita notus, qui tam similis ei {a} fuerit, in omnibus quae ejus, quanta {2} mihi nota sunt, ut nihil similius [vide 2686-87]; quare qui cum spiritibus {3} loquuntur, caveant sibi ne decipiantur, cum dicunt quod ii sint, qui iis noti, et quod mortui.

@1 ms. et$ @2 in ms. quantum in quanta emendatum esse nobis videtur$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus ut videtur$ @a intellexerim qui tam similis mihi in vita noto$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church