Spiritual Experiences (Buss) n. 2862

Previous Number Next Number See English 

2862. De spiritibus viatoribus, quos fugiunt alii spiritus

Audivi spiritus sonantes, sicut campanulis, quibus solent equi vehentes currus et onera, praediti esse in Anglia, similis campanularum {1} sonus erat, et similis quasi gressus, sic ut diu non potui aliter scire, quam quod tales essent, sed percepi quod spiritus essent, qui ita sonant, prorsus sicut equi ante currus campanu lati, gradientes quoque satis lente, et incutientes perceptionem quod viatores sint, veniebant a parte posteriore capitis, et lente progrediendo, visum quasi versus anteriora capitis progrederentur, sed hoc erat simulatum et effictum, fluens ex eorum phantasia, quae quoque simulare solet, quasi essent alibi, cum tamen manent in (2863.) eodem loco, sic faciunt, ut audiantur ubique, sicut praesentes. Cum eorum sonus audiebatur ab aliis spiritibus, tunc fugiebant, putabam quod simile quid esset vento orientali (de quo prius [2121-27]) nempe {2} aliquod ejus genus, qui {3} dissiparet spiritus; fugiebant inde spiritus, et dicebant quod tales sint, qui {4} auferunt iis sua bona, sic ut furentur, quare aufugerunt, cumque quaererem, quaenam bona auferrent in altera vita, dicebant quod quisque haberrt aliquid, quod amittere non vellet; quare possum intelligere, quod tales spiritus ab iis dissiparentur, qui phantasia ista praediti sunt, quod bona possideant, nempe {5} aliquid auri, argenti, vestium et similium; cumque phantasia aliorum, qui furantur, influit, tunc aufugiunt et dissipantur. 1748, 19 Aug. @1 ms. campanaluram$ @2 ms. nem$ @3 in ms. quod in qui emendatum$ @4 ms. qui qui$ @5 ms. nem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church