288. De gaudio coelesti
Hodie quidam {1} eorum qui circum me fuerunt, et loquuti sunt mecum, tam noti quam ignoti, sublati sunt in coelum intimius, et mihi inde per nuntios dicebant, quod talis esset felicitas, ut nusquam ore effabilis sit, aut mente perceptibilis, inde etiam dirigere iis concedebatur manum meam, dum haec scriberem, ita ut eorum narrata et quasi scripta essent: sed antequam sublati sunt in intimius coelum,quidam, qui non ita pridem e vita corporis excessit, videbatur mihi, quod exuere deberet extima sua, ita naturale quod adhuc adhaeresceret, quod in intimius coelum nusquam admitti potest, sed qui naturali induti sunt, ii in ultimo coelo, etiam inter beatos, ex misericordia Dei Messiae vivere possunt, de quorum statu passim relata videantur [cf. 220, 262]. Felicitas non consistit in repraesentationibus ejuscemodi, quas oculus videt, sicut in coelo interiori, sed in [iis] ejuscemodi, quae lingua nusquam effari, et mens in corpore nusquam cogitare potest, ita Paulus qui raptus est in intimum seu tertium coelum [II Cor. XII: 2-4], exutus esse debuit interea, tam corpore, quam naturali mente; quod est omnipotentia, Dei Messiae. Quidam etiam illuc quoque sublatos {2} se esse autumabant, sed quia non exuti corporeis et naturalibus, modo versus atrium intimioris coeli erant, qui etiam praedicabant beatitudines. Interea loquutus sum cum aliquibus de statu eorum qui sublati sunt in intimius coelum, quod dum redirent in naturalem mentem, quod enuntiare non possent felicitatem, ex causa etiam, quod naturalia mentis [eam] quasi abscondant ab oculis eorum, quia regnant non aliter in spiritibus ultimi coeli, ac solent corporea et sensualia in vita corporis. Quidam etiam spiritus, qui non fidem iis adhibere vellent, nunc etiam sublati sunt versus atrium intimioris coeli, et voce clamabant, quod nusquam viderint nec sibi imaginari possent pulchrius, et amaenius. 1747, d. 2 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. sublati$