Spiritual Experiences (Buss) n. 2885

Previous Number Next Number See English 

2885. Quod spiritus corporei non intelligere possint interiora Verbi

Cum aliquid de interioribus Verbi, quid nempe nomina et expressiones significarent, cursim legerem, tunc communicata erat talium spirituum perceptio, ex qua constare potuit, quod non solum non perceperint, sed contemserint, vilipenderint et respuerint sicut insanum; de {1} qua re postea mecum loquuti sunt, quibus respondere dabatur, per comparationem, dum volucres audiunt loquelam hominis, num credant, quod aliter percipere possint quam quod sit solum sonus absque spiritu loquelae, seu cogitatione de aliqua re, iis non cognita; ad quae respondere nihil potuerunt. 1748, 22 Aug. Addere {2} etiam dabatur, sicut qui legunt in Verbo Domini, Psalmis aut alibi, quidam ibi lucem magnam vident, delectantur singulis, quidam nullam, sic ut ne verba quidem intelligant. @1 ms. insanum, de$ @2 ms. Aug: addere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church