Spiritual Experiences (Buss) n. 2896

Previous Number Next Number See English 

2896. De subtiliori cogitatione, ejus ideis

Loquutus sum cum eo, qui dixit se nunc scire quod detur cogitatio interior, cujus ideae adimplebant simplices ideas aliorum [2892], is cum putaret, quod non dari possent simpliciores, quam ejus ideae--nam {1} non putant dari simpliciores, quam quae subtilissimae sunt eorum--tunc {2} dabatur ei repraesentare, quales ideae ejus sunt, quas putabat subtilissimas esse, nec dari posse subtiliores, nempe quod si aliquam earum videret (sicut ei tunc placebat valde, quia talis) microscopio, quod videret unam majorem equo viso [2895], et postea, majorem tota tellure, cum ejus sylvis et varietatibus, et quod ejus simplicissima idea esset crusta ista, in qua vermes, et serpentes, quae nec ab eo visuntur; ita obstupefactus, et [hoc] quia idea spirituali id repraesentabatur, tenendo ideam in objectis microscopiorum, per quae (2897.) ea quae visui sunt simplicissima, minima, non apparentia, usque patent, et in iis tam varia, sicut in insectis eorum viscera, vasa, et innumera, quae non crederet homo, nisi qui viderat. 1748, 23 Aug. Cum repraesentabatur ei, repraesentatione subitili, quod minimum ejus esset crustaceum modo, in qua crusta essent vermes et anguiculi, qui quasi reptarent et ederent, et sic causarentur titillationem et jucunditatem, sicut solet, tunc is jucunda sua coepit persentiscere, cum tali jucunditate ex titillatione ut diceret, quod nusquam talem jucunditatem in suamet vita perceperit, nec credere potuisset, quod dabilis, 1748, 23 Aug.; sed {3} nunc fatetur, quod quoque perceperit noxium {4} quid. @1 ms. ideae, nam$ @2 ms. eorum; sed (sic!)$ @3 ms. Aug: sed$ @4 J.F.I. Tafel anxium sed vide indicem ad Cogitare, Dolus, Jucunditas et Serpens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church