2902. Quod spiritus mali nihil operare possint apud eos qui persuasi sunt
Interiori cogitationi meae insinuatum est, quod spiritus nihil operari possint apud eos qui persuasi sunt, sicut in Quakerianis aliisque, nam persuasio id secum habet, ut sphaeram formet, ut in eam intrare nequeant, quod idea spirituali perceptum a me est. 1748, 23 Aug.