2904. Quod mentes spirituales sint homines
Corpus non constituit hominem, sed mens ejus, nempe intellectus veri, et voluntas boni, quae sunt Solius Domini, quantum itaque a Domino habent, tantum sunt homines: quidam spiritus cum haec audivit, voluit dicere, quod usque facultatem habeat ratiocinandi, et quod inde quoque mali spiritus sint homines, non bruta; sed in cogitatione responsum eis {a}, quod facultas illa, sit vita Domini, quae eis infunditur, nam absque facultate illa donata iis non possunt cogitare, sic perirent sicut bruta, sed quod falsa cogitent, et mala agant, id non est facultatis, sed est eorum, sicut dum lux penetrat corpus inordinatum. 1748, 23 Aug. @a sic abhinc pluraliter$