2908. Quod homo universum mundum et universum ambiat solum ut vestiatur, edat, habitet, et calefiat
Coram spiritibus dictum, quod haec quatuor sint, propter quae homo universum mundum subjugare, et possidere cupiat, quod etiam idea spirituali repraesentatum; nam cum haec habeat in mundo, quid ultra debet homo ambire? dictum {1} quod amor sui seu ambitio etiam spectet societates et eminentiam in mundo, cui quoque responsum est. 1748, 24 Aug. @1 ms. ambire; dictum$